[1]



Sacrosanto iuris decreto sancitum complurimus fratres optimi nullam esse vacatiurum nullum denique fecianum obstaculum constitutum et ad sacrorum causarum divinarum vel legum dulcissimum studium subuendum, teste divino ac omium divinarum humanarumque sententiarum monarca magistro Gratiano de Consacra de quinque numquam foliis de feriis. Et ibi nota 2 in capitulo I extra c. n. Suadet enim et non modicum urget ipsius rei necessitas ne mora deviationis periculum sit allatura extra de iudicio capitulo si. C de feriis I omnes indices infra an L.1 supra excipiuntur et L. II et III ff. c. numero Cor. Autem hominis nobilius et omni nobili capitulo primo et nihil est quod presit cum animi celeritate contempore. Iohannes Andrea in capitulo de nos sponsa in prima glossa et in II ratione in mensura in VI. Quia propter oportet scolasticum primum cerebrum principem et organum sensus et intellectus. Misto XI de animali. Acunctis illerebis alienum efficere ar de clari enim diversis fallaciis cum in numero 2 quod habetur in L. si. capitulo C in officio assesso facere XI q. I priores in sua glossa. Opus itaque nulla dicturum distintive obmictatur, laborem continuo in decta vinea ad perfectum et veritatis illustrationem ac LXXVII de utinam et de capitulo numquam facit de magistero super specu Antonius eremita ne si. pro pretio et extra de teste modo cum ad monasterium supra in refectorio. Stupendo eidem pro veritate inquirenda dictum ipsum querimus de quo scriptum est per prophetam denim queritur omni tempore ac Evangelista. Ego sum via, veritas et facit optima gloria in auctoritate de instrumento si. et canone CC principio

An possit matrimonium cum sodomita recte celebrari
      An maritus possit quotienscumque velit uxorem suam uti.

Iohannes Andrea

Matrimonium est spetiale et sanctissimum sacramentum institutum in paradiso XXXII q. II supra hiis ita et XXVII q. I in summa et in capitulo primo de Vot. In VI et in noveri. Scilicet sanctum et spirituale sacra- mentum exerceri non dum cum immundo et scelerato VI de capitulo I ... in capitulo significatum de ... et paulus qui manducat et bibit indigne et grado matrimonium cum sodomita celebrari non potest




[2]



2°   Sodomita fornicatione est XXXII q. VII est autem et pena L. in hic de adulterio puniatur iussi de publicis indicibus supra istim L. Julia et in antea ut non luxu contra nam per totum. Scilicet propter fornicationem sit separatio convinctorum ex matrimonio XXXII q. I dixit diminus et in capitulo ex parte de sponsa et ibi dixi ego fortius impeditur propter fornicationem matrimonium ab initio contrahi capitulo inter corporalia de transla Opi C quemadmodum de iure iuram facit L. I cum sy. quando liceat sine iudicio VIII.

Bar[tolo di Sassoferrato ?]


1° Quilibet prout in prime agere quod legere mandatur seu promictatur lex est in L. II foliis in quis eum et L. Gracchiis C de adulterio et L. nemo damnum ff. de ny. intus Scilicet qui ea agit quae proxima sunt primissimi vel mandato dictum sacrus esse quod non videtur egredi fines concessionis L. Ita tamen supra in hac ff. inde sol. et L. si. mandati et ibi noveri ergo maritus quocumque vadat in proximis et vicinis locis facit cetera propter honestatem obmicto.
2° Secundo uno concesso omne illud concessum voster propter quod venitur ad ipsum L. si. ff. de officio eius cui mandatus est iuris et numeri in ordine de sponsa et in L. II ff. de iure o iurum. Scilicet concessum est viro cum uxore sua ignem suum extinquire propter evitandum commixtionem cum altera ut est texto in canone prima.In statuto XXXII q. II et numero XXXVII q. I in summa et Paulus ad Corintios. Quilibet suam accipiat propter fornicationem et eius Ergo sequitur: quod cum varij sint hominum appetitus L. quod poterat ff. ad trebel quemcumque sibi placeat vir sua uxore utatur.

¹Ray[naldus ?]


Quotiens ex eo quod proximum est actui promisso idem resultant effectus et satisfieret in effectu intentioni concedentis hinc ac procederet ut primum clare in dicta L. si. ff. mandati et ita non in dicto supra in hac. At in casu nostro non resultat dictus effectus eundo versus vicina [c.3]


  1. nel margine sinistro: ad personam




[3]



loca quod nulla sit proles aliunde ut quidam dicunt. Item est contra prohibitionem expressam concedentis ut infra patebit et propter aliud agere dicere: iste maritus qui vellet manum excedere L. diligenter et ibi non ff. mandati cum ille excessus sit expresse prohibitus ut infra
¹ Respondetur ad secundum et dico quod constitutum est vas et locus descriptus est quo maritus faci primus sit et alius omnis usus inprobatur ut est textus in capitulo quemadmodum XXXVII q. VII et in capitulo usus naturalis.
Usus qui non intrat per hostium sur est et latro dicitur Evangelista postquam cunstituti sunt tamini eius qui preteriti non possunt. Job. ar. L. in agris limitatis de acquirendo cum sy. Et si generali sermone promictatur evitari fornicatio cum sua uxore marito illud restingi dum ad ordinatum usum obligatione generali ff. de pigno et in secunda in generali de negotio iuris in VI et L. I ff. mandatum iuxta glossa et L. I cum sy. C. de sacro sancto et sit solutis ar. remanet decisio efficax.

Bal[do degli Ubaldi ?]

² Uxor dicitur famula viri sui XXXVI q. I in capitulo hor inmago et capitulo mulierem et debitricem est quod viro operari datam L. sicut ff. de op. libro et L. assiduis. Secundum qui potio et maxime quo ad debitum carnis ut in dicto capitulo prima in strumento facit L. suam dotem. Secundum si maritus sancto matrimonio scilicet famulus vel debitor aufugere non possit et copiam sui substrahere L. I C de servis fugatis et L. I si fugitivi et auctoritate scilicet novo iure et numero et L. ait pretore. Secundum si debitorem ff. de hijs qui in fraud. ne. et nomine in capitulo extransmissa et capitulo litteras de resti. spol. ergo et eius.

Angelus


Occasio delinquenti danda non est sed penitus extirpanda LXXXI dicto capitulo cum infra omnibus C de iudice VI L. memimeririt C unum VI ff. d. Ciam
³ L. cum hijs. sed cum his capitulo litteras depresumptus numero in capitulo ex tenore de pena ex eo. Secundum ex comoratione seu aliqua cohabitatione illius mulieris et scolaris daretur occasio delinquenti XXXII de inter dixit et in capitulo nullus et probatur in capitulo primo et per totum de cohaere vel et ... ergo non liceat et eius.


  1. nel margine sinistro: ad secundum
  2. nel margine sinistro: secundum circa tertiam partem et cetera fuga uxoris
  3. leggasi: centesimam





[4]



Antonius ¹

Et simes partes non circa ea versent doctores eximii ut velim in presentiarum falcem in messem mietere alienam. Circa secundum tamen dubium quod per philosophiam naturalem videtur attingere paucis utar que decisioni facte contrariari videatur. Virum enim ni fallor magis decet legere posteriorem librum cum uxore quam posteriore quod nitor probare tribus rombum quarum prima ad moralium philosophiam pertinet reliquo ad naturalem: prima est ratio quia posteriore derogare dicuntur posterioribus et hoc ne vestro ordini iniuriam afferam probandum vobis subicio; Secunda ratio est quia quanto magis actio fiat in nobiliori et perfectiori loco, tanto nobilior est opera sed locus rotundus nobilior est quatrangulo et eius maiorum probavi secundo de celo et mundo minor est nota quia non propter aliud dicimus mundum esse perfectum nisi quod nobiliorem habet figuram idest rotundam; tertia est ratio propter meliorem conformitatem seu proportionabilitatem; nam siquerantur de actione fienda per rotundum agentem, oportet reperiamus patientem proportionabilem et sic instrumentum rotundum et si senis fiat male agitur. Et ut melius apparet detur figura quatranguli in ortogonii habentes duos angulos acutos et duos obtusos in littera A. Item dicta figura rotunda in littera B et dicta figura per duas litteras parallelas tendentes ad duo puncta in quorum summitate sit circulus semilunaris et in altera sit circulus rotundus et semicirculus in lictera C. Certe ² magis proportionabile fiet actio si immictatur C in B quam si immictatur in A. Super quo tamen inferium non peto quia oportet ut fiat experimentum.


  1. nel margine sinistro: contra decisiones et dubii
  2. nel margine sinistro: cum hec summa comiter apud perusinos probetur qua propter ex adverso insatiabili vulnus mendi properemus; ut eadem recte iudicet quid sibi magis placeat iustum ut videat